OBTA (Institutum Hereditati Antiquorum Investigandae) a professore Georgio Axer AD MCMXCI-o creatum, cui spatio annorum MMVIII et MMXII professor Ioannes Kieniewicz praeerat, membrum est solidum Facultatis "Artium Liberalium" Universitatis Varsoviensis. E cuius Facultatis sinu collegia scientiae studendae, quae cognitiones maximi in orbe terrarum momenti exercent, originem suam trahunt, e.g. Laboratorium Fontibus Edendis Humanitatique Digitali Studendae et Laboratorium Filhellenum. Nunc in OBTA novissimum in Polonia artium humaniorum inceptum, ERC Consolidator Grant nuncupatum, procrescit. Facultas nostra cum diversis variarum disciplinarum studiosis ex omni terrarum orbe, ut ex America Boreali, Africa, Asia, Australia et Nova Zelandia, collaborat, scientiam puram cum scientiae istius educatione et divulgatione coniungendo.

In OBTA antiquitatis vestigia non solum in maximi momenti litterarum artiumque operibus, sed etiam in vita et cultura cotidiana, i.e. in litteris fictis, cinematographis, cantilenis, ludis televisificis et novissimis in interrete phaenomenis, persectamur. Antiquitas magni est nobis in universa cultura cognoscenda momenti. Cuius recipiendae modus e mutationibus, ab antiquissimis usque ad nostra tempora in orbe terrarum factis, pendet.

Patientiam petimus. Situs hic interretialis mox augebitur.

Marcus Luepertz, Merkury (Bonn), fot. Katarzyna Marciniak

Nuntii recentiores

logo obta

Die VI mensis Iulii MMXVII - Nostra Spes Fabulosa - pelliculae

Duas pelliculas ex conventu atque schola “Our Mythical Hope in Children´s and Young Adults´ Culture... The (In)efficacy of Ancient Myths in Overcoming the Hardships of Life" – “Our Mythical Childhood”, ERC Consolidator Grant – hic videre potes:

logo obta

Die XIX mensis Iunii MMXVII - OBTAmatium convivia

Vir doctus Eduardus Pecchini de “The katapontismós from Greek Myths to the Tale of Niccolò Pesce in Southern Italy” acroasin habebit. Die XIX mensis Iunii hora XIII Vos omnes invitamus!

logo obta

Die 5 mensis Iunii MMXVII - Spes Nostra Fabulosa - Imagines

Imagines ex schola & conventu „Our Mythical Hope...” (XV–XXI Maii AD MMXVII), ERC Consolidator Grant, hoc in loco inveniri possunt.

logo obta

Die 11 mensis Maii MMXVII - Our Mythical Hope

Ad conventum “Our Mythical Hope in Children’s and Young Adults’ Culture... The (In)efficacy of Ancient Myths in Overcoming the Hardships of Life” apud Facultatem “Artium Liberalium” Universitatis Varsoviensis invitamus! 
Conventus fasti.
Hic quoque lege.

logo obta

Die 15 Martis MMXVII - Nostra pueritia fabulosa

Consilium Scientiae Provehendae Europaeum (ERC) cum Nostra Pueritia Fabulosa celebrandum est. 
Ut plus scias.
Hic quoque lege.

logo obta

Die 22 mensis Februarii MMXVII - Nostra pueritia fabulosa – ERC Dies

Ut plus de Nostra pueritia fabulosa scias. Magis.

logo obta

Die 22 mensis Februarii MMXVII - Grodnensium conventuum annales

Grodnensium conventuum annales saeculis XVII et XVIII scripti. Generis formae communicationisque aspectus Hannae Paulouskaya liber in lucem editus est. Quo libro annalium in Grodnensibus Ordinis Fratrum Minorum de Observantia, Ordinis Fratrum Carmelitarum  Discalceatorum, Societatis Iesu et monialium S. Birgittae conventibus inquirendorum fructus collecti sunt. Recentioribus studendi modis auctrix in textus veteres scrutando utitur, ut, quo modo textus isti lecti, comprehensi et usi sint, inveniat. Dissertatio doctoralis, libri huius fundamentum, Summi Ministri Reipulicae Polonorum praemio decorata est. Ut plus scias.

logo obta

Die 8 mensis Februarii MMXVII - Stephanus Saylor de amicitia

Stephanus Saylor, auctor “Romae sub Rosa”, quae toto orbi nota est, ad librum nostrae Facultatis – De amicitia – legendum adhortatur.

logo obta

Die 17 mensis Ianuarii MMXVII - De amicitia omnibus

Librum „De amicitia. Transdisciplinary Studies on Friendship”, Patronis nostris Optimis atque Maximis dedicatum – Prof. Georgio Axer & Prof. Ioanni Kieniewicz – ab hodie hic leges.

© Ośrodek Badań nad Tradycją Antyczną
Zdjęcie teatru w Dodonie: Przemysław Kordos
Projekt strony: Rafał Łempicki
Top